PULSARE Parentes

PULSARE Parentes
PULSARE Parentes
apud Athenienses, capitale fuisse videtur, ex Lysia ubi de Agorato: sed morte talem non luisse, verum ignominiâ fuisse notatum, patet exlege Solonis, Atticis Iureconsultis, τῆς τȏυ γονέων κακώσεως, malaetractationis Parentum dicta, quae sic habet: Ο῾ τοὺς γονέας τύπτων —— ἀτιμος ἐςτω, Si quis parentes pulsaverit —— ignominiosus esto, apud Diog. Laertium in Solone. Quae autem fuerit haec capitis minutio, ostendit comparatio LL. ἀςτρατείας et malae tractationis Parentum, quas in Timocratea Demosthenes coniungit. Nempe arcebantur tales contione, militiâ, Templorum publicorum ingressu et omni coronarum in publicis festivitatibus usu. Quae loca si nihilominus ingrederentur, Undecimviri capitales illos vincire et in Iudi cium apud Heliaeam rapere iubebantur, lege aliâ ab eodem latâ, cuius idem, Demosthenes ibid. meminit. Vide Sam. Petitum Commentar. in LL. Attic. l. 2. tit. 4. et supra ubi de Parentibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”